ch. 2
Thr.2.1
Hic enim cum Phylen confugisset, quod est
castellum in Attica munitissimum, non plus habuit
secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis.
Thr.2.2
neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis
atque eius solitudo. quae quidem res et [illis] contemnentibus perniciei et [huic] despecto saluti fuit:
etenim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores.
Thr.2.3
quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet,
nihil in bello oportere contemni, neque sine causa
dicitur matrem timidi flere non solere.
Thr.2.4
neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam
[tum] illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant.
Thr.2.5
hinc in Piraeum transiit
Munichiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare
sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in
urbem armis impedimentisque amissis refugerunt.
Thr.2.6
usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine.
nam cedentes violari vetuit (cives enim civibus
parcere aequum censebat), neque quisquam est vulneratus nisi qui prior
impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.
Thr.2.7
in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem
adversus Thrasybulum fortissime pugnaret.